Psalms 32

1laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione [ (Psalms 32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi ] [ (Psalms 32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam ] [ (Psalms 32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae ] [ (Psalms 32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum ] [ (Psalms 32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis ] [ (Psalms 32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit ] [ (Psalms 32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius ] [ (Psalms 32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame ] [ (Psalms 32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est ] [ (Psalms 32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus ] [ (Psalms 32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te ]
Copyright information for Vulgate_HebPs